Dietrich Buxtehude met en musique une méditation médiévale sur le corps de notre sauveur
Cliquez sur les images pour aller à la musique

I. Ad pedes



Ecce super montes pedes evangelizantis et annunciantis pacem
Salve mundi salutare, salve Jesu care! Cruci tuae me aptare vellem vere, tu scis quare, da mihi tui copiam
Clavos pedum, plagas duras, et tam graves impressuras circumplector cum affectu, tuo pavens in aspectu, tuorum memor vulnerum
Dulcis Jesu, pie deus, Ad te clamo licet reus, praebe mihi te benignum, ne repellas me indignum de tuis sanctis pedibus

II. Ad genua



Ad ubera portabimini, et super genua blandicentur vobis
Salve Jesu, rex sanctorum, spes votiva peccatorum, crucis ligno tanquam reus, pendens homoverus deus, caducis nutans genibus
Quid sum tibi responsurus, actu vilis corde durus? Quid rependam amatori, qui elegit pro me mori, ne dupla morte morerer
Ut te quaeram mente pura, sit haec mea prima cura, non est labor et gravabor, sed sanabor et mundabor, cum te complexus fuero

III. Ad manus



Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?
Salve Jesu, pastor bone, fatigatus in agone, qui per lignum es distractus et ad lignum es compactus expansis sanctis manibus
Manus sanctae, vos amplector, et gemendo condelector, grates ago plagis tantis, clavis duris guttis sanctis dans lacrymas cum oculis
In cruore tuo lotum me commendo tibi totum, tuae sanctae manus istae me defendant, Jesu Christe, extremis in periculis

IV. Ad latus



Surge, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea inforaminibus petrae, in caverna maceriae
Salve latus salvatoris, in quo latet mel dulcoris, in quo patet vis amoris, ex quo scatet fons cruoris, qui corda lavat sordida
Ecce tibi appropinquo, parce, Jesu, si delinquo, verecunda quidem fronte, ad te tamen veni sponte scrutari tua vulnera
Hora mortis meus flatus intret Jesu, tuum latus, hinc expirans in te vadat, ne hunc leo trux invadat, sed apud te permaneat

V. Ad pectus



Sicut modo geniti infantes rationabiles, et sine dolo concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus.
Salve, salus mea, deus, Jesu dulcis, amor meus, salve, pectus reverendum, cum tremore contingendum, amoris domicilium
Pectus mihi confer mundum, ardens, pium, gemebundum, voluntatem abnegatam, tibi semper conformatam, juncta virtutum copia
Ave, verum templum dei, precor miserere mei, tu totius arca boni, fac electis me apponi, vasdives deus omnium

VI. Ad cor



Vulnerasti cormeum, soror mea, sponsa, vulnerasti cormeum.
Summi regis cor, aveto, te saluto corde laeto, te complecti me delectat et hoc meum cor affectat, ut ad te loquar, animes
Per medullam cordis mei, peccatoris atque rei, tuus amor transferatur, quo cor tuum rapiatur languens amoris vulnere
Viva cordis voce clamo, dulce cor, te namque amo, ad cor meum inclinare, ut se possit applicare devoto tibi pectore
Vulnerasti cormeum, soror mea, sponsa, vulnerasti cormeum.

VII. Ad faciem



Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua
Salve, caput cruentatum, totum spinis coronatum, conquassatum, vulneratum, arundine verberatum facie sputis illita
Dum me mori est necesse, noli mihi tunc deesse, in tremenda mortis hora veni, Jesu, absque mora, tuere me et libera
Cum me jubes emigrare, Jesu care, tunc appare, o amator amplectende, temet ipsum tunc ostende incruce salutifera.

Amen

DVD d'origine de la vidéo et l'enregistrement par René jacobs et Cie. Acheter Buxtehude et les "Membra Jesu Nostri".
Traduction du texte en Anglais et en Allemand.
Image
résurrection du Retable d'Issenheim conservé au Musée Unterlinden de Colmar.
Source Youtube / Oedipus Coloneus (vidéos de musique ancienne)